CARMINA
Alessandro Geraldini d'Amelia
Insula nomen habet generosum matris amatae,
Chara nimis merito quae mihi semper erit.
Marmoreum Latia tenet in regione sepulchrum
Atque etiam patrio membra sepulta solo.
5 Nomen ad Antipodes retinet tamen illa perenne,
Nobile quaque sibi cum foret omne decus.
Dotibus ingenii, sancto uirtutis honore
Aequabat ueterum saecula prisca patrum.
Excoluit doctas animum celebranda per artes,
10 Cum caperet primos alma puella dies.
Filius hoc posuit nunc terra marmor in ista,
Commemorat matris cum bona magna suae,
Praesul Alexander submoti in sydere mundi
Per refluum poscens templa beata mare.
Per mare ueliuolum nostrae ultra sydera terrae
Venimus incolumes.
Sydera per coelum mutato currere uultu
Vndique conspicimus:
5 Vrsa, per arctoos longe distincta triones,
Hic prope iuncta mari.
Hic quoque nunc refluunt Neptuni littora magni
Tenta per Oceanum.
Hic quoque iam pelagi se pandunt mo[n]stra profundi
10 Turpia et ore truci.
Deterius nihil et nihil est immanius usquam,
Nil adeoque ferum.
Humanae passim comedunt qui corpora gentis
Voceque cum resona,
15 Nullos esse Deos credunt et numina nulla
Aethera per superum.
At decus aeternum multo qui robore praestant
Per populos capiunt.
Regna per immensos sunt haec diffusa rotatus
20 Qua uolitant oculi.
Innumerae passim se pandunt undique gentes
Oppidaque innumera,
Atque uenenatas iaciunt per bella sagittas
Et nece cum subita.
25 Fronte truci, nimium truculento denique uultu,
Proelia cruda mouent.
Has ego per terras ignoti in cardine mundi,
Has ego perque plagas,
Post multos menses longo post tempore ueni,
30 Classe secante mare,
Gentibus et populis sanctissima signa secutis,
Quae ueneranda micant.
Et me pastorem uitae uoluere tenendae
Esse suum penitus;
35 Pontificem populi longas legere per oras
Innumero spatio.
Me miserum tota mundi regione remoui
Qua decus ingenii,
Linquere sorte datum populos et regna potentum
40 Quae ratione uigent.
Et numquam in terras equidem remeabo Latinas,
Qua genus, et proaui,
Ossa meae matris recubant ubi marmore tecta
Chara mihi nimium,
45 Et pater et proaui nostrique ex ordine fratres
Membra sepulta tenent.
Hic me barbaricas inter subsistere gentes
Sors inimica iubet.
Intrabunt quondam sacra haec per templa futuri
50 Noster ubi tumulus,
Atque inspectantes nostros e marmore uultus,
Stemmata celsa domus,
'Terrarum,' dicent, 'tali subsistere parte
Hic homo natus erat;
55 Vrbe diu praesul quondam permansit in ista
Nomine cum celebri,
Et docuit uulgo Christi documenta beati
Iure sequenda fore.
Maxima per nostras induxit commoda gentes,
60 Pastor ubique pius.
Hic reserauit iter lati per sydera coeli
Gentibus et populis.
Et merito uiuet magno cum nomine semper
Qui bona tanta tulit.'
65 Sed nostras penitus laudes numerare relinquam,
Quae mihi sunt odio.
Ad me cum magna certe ratione redibo,
Quod mihi iure licet,
Qui uarios casus per totas undique terras
70 Per pelagusque uagum,
Ac animo intrepido discrimina cuncta subegi
Quae renuunt reliqui.
Me superi nimium radiantia numina Phoebi
Heu penitus lacerant,
75 Humida terra nocet, prosunt alimenta nec ulla,
Pomaque nulla placent.
Hic mihi nempe seni funus iam fata maligna,
Sors et amara parant.
Debebam nostro populos a cardine motos
80 Quaerere per pelagus,
Ac alia auersi multum per sydera coeli
Cum rate uela dare.
Fata ualent nimium, fatis agitamur iniquis,
Sic tolerante Deo,
85 Et saepe in toto pariter nos cernimus orbe
Quid mala fata ferant.
Nunc ego templum studeo beatum
Magna Reginae superum potenti
Atque cum multo per inane latum
Tollere honore.
5 Et meas uires animumque totum
Spondeo et magnos pariter labores,
Vndique ut digno niteant decore
Omnia plena.
Numini magno genitricis almae,
10 Ventre quae summum potuit Tonantem
Ferre, sunt certe tribuenda quoque
Grandia multum,
Quae supra gentes uolitent caducas,
Sintque res pulchrae similes Olympo,
15 Nilque terrenae subeant ruinae
Omnia mira.
Sed tamen nostrum capiet laborem
Illa cum uultu pietate pleno:
Nam solet totas refouere terras
20 Fronte serena.
Et solet gentes recreare moestas,
Pallio subter retinere sancto,
Et solet turbae misere uocanti
Ferre leuamen.
25 Haec supra celsas retinebit aras,
Picta praeclari manibus magistri,
Atque coelesti facie beata
Oreque miti.
Et leget psalmos ueterum probatos,
30 Cum quibus coelum penetrabat altum,
Cum Dauid sedes superum subibat
Pectore toto.
Nuncius stabit ueniens ab astris,
Vndique insigni radiante uultu;
35 Lilium dextra retinebit alta
Ore decorus.
Desuper magnis radiis columba
Cincta consistet niueo colore;
Alites certe superabit omnes
40 Ore notando.
Ipse tum nobis memoranda semper
Verba diuini referet Parentis:
'Nunc aue terras merito per imas,
Gratia plena!
45 'Tu quidem laeto sacra uirgo Olympo
Aetheris Regem paries potentem,
Vnaque illaesos uteri recessus
Sola tenebis.'
Parte sub templi media per amplum
50 Aeris tractum cruce rite Christus
Corpore et totis manibus retentus
Ipse manebit.
Siue se dextra paries retendet,
Siue per partes retrahet sinistras,
55 Siue qua templum renitebit alta
Sede uel ima,
Arte censebunt ueterum magistra
Cuncta praeclaro fabricata cultu,
Vndique et laeta pia templa ubique
60 Luce nitebunt.
Aedis in prima facie sacratae
Quaque consurgunt lapides quadrati,
Quaque se tendunt hominum labores
Arte notanda.
65 Fronte sub templi media superbi
Signa Romanae uenerandae sedis
Et sacrum Papae diadema fulget
Vndique celsum, Qui caput trina redimens corona,
Rite sub coelo residens Latino,
70 Iura dat toti sacra nempe mundo
Rector ubique.
Inde cum pulchris aquilae thiaris
Caesaris partem retegunt sinistram:
Illa magnorum fuerant Quiritum
75 Stemmata quondam,
Marte qui totas tenuere terras,
Subditum forti pelagusque dextra,
Qua uagi Phoebi radiant quadrigae
Littore utroque.
80 At Geraldinae sacra signa gentis
Inde cum multo ueniunt honore,
Sydere in terno peramanda multum
Palladis arbor,
Quae bonam praebens populis quietem
85 Bella per gentes remouet tremenda,
Regibus sanctum tribuit liquorem
Chrismaque notum,
Sculpta, cum praesul foret urbis huius
Nempe Alexander pietate notus,
90 Qui dedit multis documenta magna
Regibus olim,
Semper et castas coluit Camenas,
Atque Parnassi iuga celsa montis
Saepe scandebat, sociatus illo
95 Ordine sancto.